Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.9.1 | Cic. Fam. 9.9.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.9.3 |
9.9.1
S . v . g . v . et Tullia nostra recte v . Terentia minus belle habuit , sed certum scio iam convaluisse eam ; praeterea rectissime sunt apud te omnia . etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere , ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres , praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam , in qua scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim . tu autem , mi Cicero , sic haec accipies ut , sive probabuntur tibi sive non probabuntur , ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices .
9.9.2
animadvertis Cn . Pompeium
nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam
regum ac nationum clientelis , quas ostentare crebro solebat ; esse tutum , et hoc etiam , quod infimo cuique contigit , illi non posse contingere , ut honeste effugere possit , pulso Italia , amissis Hispaniis , capto exercitu veterano , circumvallato nunc denique , quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori . quam ob rem quid aut ille sperare
possit aut tu animum adverte pro tua prudentia ; sic enim facillime quod tibi utilissimum erit consili capies . illud autem a te peto , ut , si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem , tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus . satis factum est iam a te vel officio vel familiaritati , satis factum etiam partibus
et ei rei p ., quam tu probabas ;
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.9.1 | Cic. Fam. 9.9.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.9.3 |